- TIERSTENIUM
- TIERSTENIUMcastrum celebre, in veteri agro Raurico, vulgo Tierstein, sedes Comitum olim, qui habitatâ prius Vuitnaugiâ, pagus is est Viesae vallis, contra Basileam, versus Hercynium nemus, affinitate dein cum Uroburgensi familiâ contractâ, matrimonii iure, novâ accessione in agro Raurico aucti sunt: heredes postea Sougerensium quoque facti. Defecit stirps, A. C. 1519. Henricô ultimô Comite defunctô. Primum oppignoratum Solodurensibus, apud quos civitatis iure postremi Comites fruebantur, plenô tandem dominiô ad eos devenit: reliqua illorum bona, partim iisdem, partim Episcopo Basiliensi, gente exstinctâ, cesserunt. Vide Stumpf. Chron. Helv. Christ. Urstisium, Hist. Basil. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.